- ANTINOUS
- I.ANTINOUSBithynicus iuvenis, ab Adriano Imperatore adamatus, cui ut creditur, pro Imperatoris salute, ex magica disciplina, mortuo, templum apud Mantineam constituit. Spartian. in Hadriano. c. 14. et Graeci quidem, volente Hadrianô, eum consecrârunt. Ait, volente Hadrianô, quasi consecrationis huius non fuisset Hadrianus auctor, sed Graeci homines, quod et Athenagoras his verbis videtur significare: Α´ντίνους, inquit, Φιλανθρωπίᾳ των ὑμετέρων προγόνων πρὸς τοὺς ὑπηκόους ἔτυχε νομίζεςθαι Θεός. Quidam in orbe Lunaecum Endymione collocârunt. Tatianus: Πῶς ὁ τεθνεὼς Α᾿ντίνοος μειράκιον εν τῇ Σελήνῃ ὡραῖον καθίδρυται; τίς ὁ ἀναβιβάσας ἀυτόν Celemens Alexandrinus: Καὶ νεὡς ἐςτιν Α᾿ντινόου καὶ πόλις. Meminerunt eius Io. Xiphilinus, Vopisc. Dion, Spartianus, et S. Chrysostom. in 2. Cor. 12. Eius consecrationis cum alia exstant hodieque monumenta, tum istud Romae egregium, ΑΝΤΙΝΟΩ, ΣΥΝΘΠΟΝΩ, ΤΩΝ ΕΝ ΑΙΓΥΠΤΩ, ΘΕΩΝ Μ. ΟΥΑΠΙΟΣ ΑΠΟΛΛΩΝΙΟΣ ΠΠΟΦΗΤΗΣ. Casaubon. ad loc. cit. Spartitiani. Imagines illiusdem maxime ad similitudinem Bacchi effingebantur, Pausan. l. 8. unde in pulcherrimo Numismate aureo unciali Marshami Equ. Angli, in quo legitur ANTINOOC. Capillities in orbem circumtexta, qualis Baccho olim tributa, comparet. Vide Sisoe. Huius novi Aegyptiorum Deastri quae Sacerdotes faciebant, cum Servatoris nostri miraculis, impudentissime conferre ausus est, qui alias ipse Gentilium risit oracula ac Sacerdotum imposturas, Celsus Epicureus, ac proin hôc nomine accurate ab Origine refelli meruit. Vide quoque Athenagoram in Legat. Tatianum, Tertullianum contra Marcion. Eusebium, Athanasium, et tot alios. Mantinenses annuis sacris et quinquennali certamine eundem coluêre, Pausan. Arcad. Fueratautem is Hadriani Atriensis, teste apud Eusebium Egesippô: quae vera causa quod in comam eius non omnino conveniat illud Martial. l. 4. Epigr. 42. v. 7.---- ---- Mollesque flagellentColla comae:Cum sint neque promissô capillô, neque detonsô, sed cirtatô et leviter diffusô, quem tenorem omnes Antinoi icones fervant. Atrienses autem perpetuo cirratos fuisse, patet ex Phaedro Fab. 5. l. 2. Superstitio tamen ad Bacchi, ut diximus, imitationem id retulit. Vide Laur. Pignorium Comm. de Servis et infra suô locô.II.ANTINOUSprocus Penelopes superbus, ab Ulysse in convivio bibens sagittâ transfixus. Homer. Od. 22. De quo Propert. l. 4. Eleg. 5. v. 7.Penelopen quoque, neglectà rumore mariti,Nubere lascivo cogeret Antinoo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.